monumenta.ch > Plinius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 78
{XLV} quid sibi voluisse naturam his arbitremur insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent aut non totis favis? parum enim erat genuisse rem, in qua venenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle tot animalibus dedit? quid sibi voluit, nisi ut cautiorem minusque avidum faceret hominem? non enim et ipsis apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, remedio adversus has utique non differendo? ergo malvae suco aut foliorum hederae perungui salutare est vel percussos eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fingentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum omnium hanc dedit repugnantium apibus, sicut contra serpentes Psyllis Marsisque inter homines.